previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

9. Hoc quam verum sit, admonere te exemplo domestico volo. Divus Augustus fuit mitis princeps, si quis illum a principatu suo aestimare incipiat ; in communi quidem rei publicae gladium movit. Cum hoc aetatis esset, quod tu nunc es, duodevicensimum egressus annum, iam pugiones in sinum amicorum absconderat, iam insidiis M. Antonii consulis latus petierat, iam fuerat collega proscriptionis. [2] Sed cum annum quadragensimum transisset et in Gallia moraretur, delatum est ad eum indicium L. Cinnam, stolidi ingenii virum, insidias ei struere ; dictum [p. 382] est, et ubi et quando et quemadmodum adgredi vellet; unus ex consciis deferebat. [3] Constituit se ab eo vindicare et consilium amicorum advocari iussit. Nox illi inquieta erat, cum cogitaret adulescentem nobilem, hoc detracto integrum. Cn. Pompei nepotem, damnandum ; iam unum hominem occidere non poterat, cui M. Antonius proscriptionis edictum inter cenam dictarat. [4] Gemens subinde voces varias emittebat et inter se contrarias : " Quid ergo ? Ego percussorem meum securum ambulare patiar me sollicito ? Ergo non dabit poenas, qui tot civilibus bellis frustra petitum caput, tot navalibus, tot pedestribus proeliis incolume, postquam terra marique pax parata est, non occidere constituat, sed immolare ? " (nam sacrificantem placuerat adoriri). [5] Rursus silentio interposito maiore multo voce sibi quam Cinnae irascebatur : " Quid vivis, si perire te tam multorum interest ? Quis finis erit suppliciorum ? Quis sanguinis ? Ego sum nobilibus adulescentulis expositum caput, in quod mucrones acuant ; non est tanti vita, si, ut ego non peream, tam multa perdenda sunt. [6] " Interpellavit tandem illum Livia uxor et : " Admittis," inquit, " muliebre consilium ? Fac, quod medici solent, qui, ubi usitata remedia non procedunt, temptant contraria. Severitate nihil adhuc proiecisti; Salvidienum Lepidus secutus est. Lepidum Murena, Murenam Caepio, Caepionem Egnatius, ut alios taceam, quos tantum [p. 384] ausos pudet. Nunc tempta, quomodo tibi cedat clementia; ignosce L. Cinnae. Deprensus est; iam nocere tibi non potest, prodesse famae tuae potest. [7] " Gavisus, sibi quod advocatum invenerat, uxori quidem gratias egit, renuntiari autem extemplo amicis, quos in consilium rogaverat, imperavit et Cinnam unum ad se accersit dimissisque omnibus e cubiculo, cum alteram Cinnae poni cathedram iussisset : " Hoc," inquit, " primum a te peto, ne me loquentem interpelles, ne medio sermone meo proclames ; dabitur tibi loquendi liberum tempus. [8] Ego te, Cinna, cum in hostium castris invenissem, non factum tantum mihi inimicum sed natum, servavi, patrimonium tibi omne concessi. Hodie tam felix et tam dives es, ut victo victores invideant. Sacerdotium tibi petenti praeteritis compluribus, quorum parentes mecum militaverant, dedi ; cum sic de te meruerim, occidere me constituisti. [9] " Cum ad hanc vocem exclamasset procul hanc ab se abesse dementiam : " Non praestas," inquit, " fidem, Cinna ; convenerat, ne interloquereris. Occidere, inquam, me paras " ; adiecit locum, socios, diem, ordinem insidiarum, cui commissum esset ferrum. [10] Et cum defixum videret nec ex conventione iam, sed ex conscientia tacentem : " Quo," inquit, " hoc animo facis ? Ut ipse sis princeps ? Male mehercules cum populo Romano agitur, si tibi ad im- [p. 386] perandum nihil praeter me obstat. Domum tueri tuam non potes, nuper libertini hominis gratia in privato iudicio superatus es ; adeo nihil facilius potes quam contra Caesarem advocare. Cedo, si spes tuas solus impedio, Paulusne te et Fabius Maximus et Cossi et Servilii ferent tantumque agmen nobilium non inania nomina praeferentium, sed eorum, qui imagini- bus suis decori sint ? " [11] Ne totam eius orationem repetendo magnam partem voluminis occupem (diutius enim quam duabus horis locutum esse constat, eum hanc poenam, qua sola erat contentus futurus, extenderet) : " Vitam," inquit, " tibi, Cinna, iterum do, prius hosti, nunc insidiatori ac parricidae. Ex hodierno die inter nos amicitia incipiat ; contendamus, utrum ego meliore fide tibi vitam dederim an tu debeas." 1 Post hoc detulit ultro consulatum questus, quod non auderet petere. Amicissimum fidelissimumque habuit, heres solus illi fuit. Nullis amplius insidiis ab ullo petitus est.

1 12

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: